monumenta.ch > Plinius > sectio 189

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 189
{LII} summa omnium generum vis in adstringendo, unde nomen Graecis. ob id oculorum vitiis aptissima sunt, sanguinis fluctiones inhibent cum adipe. putrescentia ulcerum compescit cum adipe - sic et infantium ulcera et hydropicorum eruptiones siccat - et aurium vitia cum suco Punici mali et unguium scabritias cicatricumque duritias et pterygia ac perniones, phagedaenas ulcerum ex aceto aut cum galla pari pondere cremata, lepras cum suco olerum, cum salis vero II partibus vitia, quae serpunt, lendes et alia capillorum animalia aquae permixtum.